- THORACOMACHUS
- THORACOMACHUSvestimenti militaris genus, quod mirâ utilitate ad levamen corporis armorum ponderi et asperitati subiecit antiquitas, apud Auctorem Anonymum de Rebus Bellicis, l. Thoraconactus; Graeci namque recentiores Θωρακονάκτους, quasi θώρακας νακτοὺς appellavêre, quos πιλητοὺ; dicebant Veteres, ex lana scil. subcoactos, ut ait Caesar, seu coactiles. Hinc sequitur mox, Hoc enim vestimenti genus, quod de coactili ad mensuram et tutelam pectoris humani conficitur, de mollibus lanis, timoris sollicitudo sollertia magistra composuit: ut hôc inductô primum lorica vel clibanus, aut his similia, sragilitatem corporis ponderis asperitate non laederent: membra quoque vest entis, inter armorum hiemisque discrimen, tali solatiô adiuta labori sufficiant. Vide Salmas. ad Lamprid. Alex. Severo, c. 56. et ad Solin. p. 488. Plura vero de operibus istiusmodi coactilibus, apud Gerh. Io. Vossium, de Idolol.l. 3. c. 70. ut et supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.